Heliogabali rosae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Heliogabali Rosae

Heliogabali rosae est imago a Laurentio Alma-Tadema anno 1888 picta. Episodium e Historia Augusta figurat in quo Elagabalus imperator Romanus "oppressit in tricliniis versatilibus parasitos suos violis et floribus, sic ut animam aliqui efflaverint, cum erepere ad summum non possent."[1] Quam picturam privatus quidam hodie usque possidet.

Veritatem talium eventuum in Historia Augusta adfertorum non satis constat, sed res fere identicae (morte convivarum excepta) imperatoris Neronis a Suetonio, divitisque ficticii Trimalchionis a Petronio describuntur.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Historia Augusta, "Antoninus Heliogabalus" 21.5
  2. Suetonius, De vita Caesarum 31; Petronius, Satyricon 60