Heliodorus

Latinitas bona
E Vicipaedia

Heliodorus fuit filius Theodosii familia sacerdotum Helii Emesae natum. Verisimiliter vixit III saeculo p.C.n. aut secunda parte IV saeculi.

Opus[recensere | fontem recensere]

Auctor est operis nomine Aethiopica (Αἰθιοπικά), in quo mira fata filiae regis Aethiopici Chariclea et viri Thessalici Theagenes enarrat. Cum iam antiquitate posteriore magni aestimatum est praecipue temporibus Byzantinis observatum est idcirca, quod diversae narrationes facunde in unum texit. Praeterea opus obscaenitate caret at pudicitiam atque prudentiam explicet, quapropter auctor diu sed haud recte pro episcopo Triccae in Thessalia habebatur.

Cum opus tamen aliquid obscenitatis habeat nonnulli scriptores argumentationes ad defendendum confecerunt. Exempli gratia quidam philosophus Neoplatonicus per modum allegoresis esse quattuor personas operis archetypos quattuor virtutum cardinalium demonstrare conatus est et Chariclea ut congressus animae atque rationis laudatur. Eandem rationem etiam Ioannes Eugenicus saeculo XV secutus est adaequans descriptiones amoris illis bibliarum.

Opus saepe pro optimo exemplo sui generis aestimatur necnon pro ultimo totius antiquitatis posterioris. Heliodorum multi scriptores in eiusdemmodi opera excogitanda secuti sunt.