Helena Wessel
Helena (Theod. Helene) Wessel (nata die 6 Iulii 1898 vico Hörde, qui nunc ad Tremoniam pertinet, mortuus die 13 Octobris 1969 Bonnae) rerum politicarum perita Theodisca et sodalis primo factionis Centri, deinde Factionis totius Populi Germaniae (Theod.: "Gesamtdeutsche Volkspartei"), postremo SPD fuit.
Iuventus et munus [recensere]
Parentes eius catholici et sodales factionis centri erant. Helena scholam primariam et deinde commerci frequentabat et ab anno 1915 in officio Centri operam dedit. Deinde et tirocinium salutis publicae fecit. Inter dictaturam Nazistarum secretaria in officiis catholicis laborabat.
Cursus honorum [recensere]
Anno 1928 Wessel legata ad senatum terrae Borussiae electa est et ab anno 1930 inter regentes factionis Centri fuit. Etiam electione Martii 1933 legata reelecta est, sed tum Nazistae factionem Centrum prohibebant. Post Bellum Orbis Terrarum II finitum Wessel iterum pro factione sua nitebatur et legata ad senatum terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae nominata est. Anno 1948 legata in Consilium Parlamentaricum missa est, quod novam constitutionem Germaniae componeret. Anno 1949 praeses Centri electa est et eodem anno legata Dietae Foederalis Germaniae. Anno 1952 autem, cum Conradus Adenauer cancellarius (CDU) et inter alios multi sodales Centri nitebantur, ut iterum milites Theodisci fierent, Wessel cum aliis, inter eos etiam Gustavus Heinemann erat, "Factionem totius Populi Germaniae" condidit. Anno 1953 autem haec factio electionem perdidit et Wessel parlamentum relinquere coacta est. Itaque Wessel ad factionem SPD transiit et anno 1957 iterum legatus Dietae Foederalis electa est. Ad mortem in parlamento mansit.