Helena Sander

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Helena Sander (Theodisce Jil Sander) Veslingburene die 27 Novembris 1943 nata vestimentorum creatrix et medicaminum faciei inventrix Germana est. Habitat autem Hamburgi. Quae per totum orbem terrarum admiratione afficitur propter vestimentorum suorum simplicitatem munditias elegantiam. Quamobrem cognomine hilari regina etiam minoris (vel anglice queen of less) et regina lanae Casmiricae (vel anglice Kashmir queen) appellata est.

Species et odores Helenasanderiani[recensere | fontem recensere]

Constat Helenam Sander his pro mulieribus imprimis vestimenta creavisse idonea, quae virorum exemplum secutae negotiis gerendis operam dant. Ideo ei bracae magnopere placent ad corpus muliebre adaptatae, pallia anglica levia simpliciaque, camisia alba. Ab ornamentis autem omnibus abhorret. Ne colorum quidem varietate delectatur. Inde ab anno 1978. medicamina etiam faciei creare coepit, quae ut mulieres emerent, suo ipsa vultu ubique hortata est.

pictura[recensere | fontem recensere]