Hedypathia
Hedypathia (Graece Ἡδυπάθεια) fuit carmen didacticum vel potius parodicum de re cibaria Graece versibus hexametricis medio saeculo quarto a.C.n. ab Archestrato seu Geloo seu Syracusano scriptum. Carmen hodie deperditum partim ob fragmenta ab Athenaeo servata restitui potest, partim ob fragmentum versionis Latinae a Q. Ennio confectae, titulo Hedyphagetica, ab Apuleio citatum.
Index |
Titulus [recensere]
Athenaeus in Deipnosophistis de titulo et initio operis talia praebuit: "Archestratum vel Syracusanum vel Geloum in libro a Chrysippo Gastronomia inscripto, a Lynceo Callimachoque Hedypatheia, a Clearcho Deipnologia, ab aliis Opsopoeia, carmine epico (incipit: Expositio historiae faciens pro Graecia tota) sic scripsisse."[1]
Florilegium [recensere]
De pane et cerealibus disserit variatim in variis urbibus Graecis confectis:
| Principio munus eloquar Cereris | Πρῶτα μὲν οὖν δώρων μεμνήσομαι ἠυκόμοιο |
| pulchra coma ornatae, amice Mosche: haec vero tu mente repone. | Δήμητρος, φίλε Μόσχε· σὺ δ´ ἐν φρεσὶ βάλλεο σῇσιν. |
| Omnium praestantissimam ac optimam | Ἔστι γὰρ οὖν τὰ κράτιστα λαβεῖν βέλτιστά τε πάντων, |
| habere licet polentam ex hordeo fecundo paratam, | εὐκάρπου κριθῆς καθαρῶς ἠσσημένα πάντα, |
| puriter subactam, Lesbi, in fertilibus Eresi glebis, | ἐν Λέσβῳ κλεινῆς Ἐρέσου περικύμονι μαστῷ, |
| aetherea nive candidiorem, qua dii vescuntur: | λευκότερ´ αἰθερίας χιόνος. Θεοὶ εἴπερ ἔδουσιν |
| Mercurius scilicet eo proficiscitur ut emptam illinc auferat.[2] | ἄλφιτ´, ἐκεῖθεν ἰὼν Ἑρμῆς αὐτοῖς ἀγοράζει.[3] |
Index fragmentorum [recensere]
Fragmenta siglis novis ab Olson et Sens enumerantur. Indicem hic habes cum nominibus ciborum et locorum laudatorum:
- Initium carminis: apud Deipnosophistarum epitomen 4e
- Testimonium itineris: apud Athenaei Deipnosophistas 383b
- De ciborum optimorum quaestu: apud Athenaei Deipnosophistas 278d
- De moribus cenandi: apud Deipnosophistarum epitomen 4e
- De pane et cerealibus; Lesbos, Eresus, Thebae, Thasos, Thessalia, Tegea, Athenae, Erythrae: apud Athenaei Deipnosophistas 111e
- De pistoribus Phoenicibus et Lydis: apud Athenaei Deipnosophistas 112b
- De conchyliis; Aenus, Abydus, Parium, Mytilene, Ambracia, Messana, Ephesus, Calchedon, et de amico Lesbio: apud Athenaei Deipnosophistas 92d
- De oleis: apud Deipnosophistarum epitomen 56c
- De oleribus: apud Deipnosophistarum epitomen 64a
- De anguillis; Rhegium, Messana, lacus Copais, Strymon flumen, apud Athenaei Deipnosophistas 298e
- De piscibus; Athenae, Phalerum, Rhodus: apud Athenaei Deipnosophistas 285b
- Syracusae, Asia, Creta: apud Athenaei Deipnosophistas 300d
- Ephesus, Selinus: apud Athenaei Deipnosophistas 328b
- Calchedon, Byzantium: apud Athenaei Deipnosophistas 320a
- Anthedon: apud Athenaei Deipnosophistas 315f
- Ambracia: apud Athenaei Deipnosophistas 305e
- Fretum Siculum: apud Athenaei Deipnosophistas 312f
- Fretum Siculum: apud Athenaei Deipnosophistas 322c
- Sicyon: apud Athenaei Deipnosophistas 293e
- apud Athenaei Deipnosophistas 294a
- Olynthus, Megara: apud Athenaei Deipnosophistas 295c
- Rhodus, Syracusae: apud Athenaei Deipnosophistas 285e, 294f
- Aenus, Pontus Euxinus, apud Athenaei Deipnosophistas 326f; Eustathius Thessalonicensis, Commentarium in Iliadem 1872.11
- Torone: apud Athenaei Deipnosophistas 310a, 310b, 162b, 163c
- Insulae Lipareae, Hellespontus: apud Athenaei Deipnosophistas 104f
- Iasus, Macedonia, Ambracia: apud Athenaei Deipnosophistas 105e
- Delos, Eretria: apud Athenaei Deipnosophistas 327d
- Delos, Tenos: apud Athenaei Deipnosophistas 301c
- Mytilene: apud Athenaei Deipnosophistas 321e
- Thasos: apud Athenaei Deipnosophistas 320f
- Pella, Ambracia: apud Athenaei Deipnosophistas 328a
- apud Athenaei Deipnosophistas 306b
- Chalcis: apud Athenaei Deipnosophistas 288a, 330a
- apud Athenaei Deipnosophistas 326b
- Samos, Byzantium, Carystus, Cephaloedium, Tyndaris, Hipponium: apud Athenaei Deipnosophistas 301f
- Byzantium, Hellespontus: apud Athenaei Deipnosophistas 278a, 313e
- apud Athenaei Deipnosophistas 321c
- Byzantium: apud Athenaei Deipnosophistas 303e
- Sicilia, Pontus Euxinus, Byzantium: apud Athenaei Deipnosophistas 116f
- Bosporus, palus Maeotis: apud Athenaei Deipnosophistas 284e
- Byzantium, promuntorium Pelorias: apud Athenaei Deipnosophistas 314e
- Tichiussa, Miletus, Thasos, Teos, Erythrae: apud Athenaei Deipnosophistas 320a, 325d
- Aegina: apud Athenaei Deipnosophistas 307d
- Abdera, Sinope: apud Athenaei Deipnosophistas 307b
- apud Athenaei Deipnosophistas 313e
- flumen Gaeson, Miletus, Calydon, Ambracia, et de conquis Syracusanis et Italiotis: apud Athenaei Deipnosophistas 311a
- Miletus: apud Athenaei Deipnosophistas 319d
- apud Athenaei Deipnosophistas 286c
- apud Athenaei Deipnosophistas 314d
- apud Athenaei Deipnosophistas 286d
- Carystus: apud Athenaei Deipnosophistas 304d
- Fretum Scyllaeum: apud Athenaei Deipnosophistas 311e
- apud Athenaei Deipnosophistas 313e
- Thasos, Caria, Corcyra: apud Athenaei Deipnosophistas 318f
- Dium, Ambracia: apud Athenaei Deipnosophistas 326d
- Abdera, Maronea: apud Athenaei Deipnosophistas 324b
- De lepore: apud Athenaei Deipnosophistas 399d
- De ansere: apud Athenaei Deipnosophistas 384b
- De vinis Lesbio, Byblio (sive emendatione recepta Biblino) e Phoenicia, Thasio: apud Deipnosophistarum epitomen 29a
- De coronis et unguentis; de secundis mensis; de placentis et melle Atticis: apud Athenaei Deipnosophistas 101b
- (dubium) apud Athenaei Deipnosophistas 285c
- (dubium) apud Athenaei Deipnosophistas 294e
- (dubium) apud Athenaei Deipnosophistas 318f
Editiones et versiones [recensere]
- Domenico Scinà, interpr., Frammenti della gastronomia di Archestrato di Gela (Italiane) Textus
- Paulus Brandt, ed., Parodorum epicorum Graecorum et Archestrati reliquiae. Lipsiae: Teubner, 1888 (Bibliotheca Teubneriana) (Graece)
- S. Douglas Olson, Alexander Sens, Archestratos of Gela: Greek Culture and Cuisine in the Fourth Century BCE. Oxonii: Oxford University Press, 2000. (Graece, Anglice)
- John Wilkins, Shaun Hill, Archestratus: The life of luxury. Totnes: Prospect Books, 1994. Praefatio huius libri (Anglice)
Notae [recensere]
- ↑ Athenaei Deipnosophistarum Epitome 4e.
- ↑ Versio Dalechampii
- ↑ Fr. 5 Olson et Sens, 4 Brandt
Bibliographia [recensere]
- Andrew Dalby, "Archestratos: where and when?" in Food in antiquity ed. John Wilkins and others (Exeter: Exeter University Press, 1995) pp. 400–412 (Anglice)
- Kathryn Koromilas, "Feasting with Archestratus" in Odyssey (Nov./Dec. 2007) (Anglice)