Hedius Lollianus Terentius Gentianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hedius Lollianus Terentius Gentianus (nescimus, quo anno natus mortuusque sit) senator Romanus fuit. Patria Lolliani verisimile Pollentia in Liguria fuit. Avus eius Lucius Hedius Rufus Lollianus Avitus, consul ordinarius anni 144 fuit, pater Quintus Hedius Rufus Lollianus Gentianus erat, consul suffectus circa annum 186. Frater Quintus Hedius Lollianus Plautius Avitus anno 209 consulatum administravit, ipse vir clarissimus, flamen dialis, anno 209 legatus Augusti pro praetore Arabiae atque anno 211 consul ordinarius erat. Terentia Flavula virgo Vestae fuit. Uxori eius nomen Pomponiae Petinae erat.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Antecessores:
Manius Acilius Faustinus et Aulus Triarius Rufinus
Consul
211
cum
Pomponio Basso
Successores:
Gaius Iulius Asper II et Gaius Iulius Camilius Asper