Roman numeral 10000 CC DD.svg

Hastings Kamuzu Banda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statua Banda in urbe capite Lilongwe

Hastings Kamuzu Banda (natus 15 Februarii 1898 in oppido Kasungu, mortuus 25 Novembris 1997 in Africa Australi) vir publicus Malavii fuit.

Vita ante magistratum[recensere | fontem recensere]

Banda in Nyasaland colonia Britannica natus diu in Regno Unito vivebat atque in Scotia, in Universitate Academica Edinburgensi medicinae studebat atque probationem medici accepit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

1 Februarii 1963 Banda praeses ministrorum Nyasaland nominatus est et die 6 Iulii 1964 libertatem a Britannia impetravit. Elisabetha II primo caput civitatis mansit, quae nunc Malavium nominata est. Die 6 Iulii 1966 Banda rem publicam proclamavit atque ipde magistratum praesidis iniit. Dehinc dictator Malavium rexit ad usque annum 1994, cum suffragium primum liberum habitum perdidisset. Die 21 Maii 1994 Bakili Muluzi eius successor magistratum iniit.

Iudicium et mors[recensere | fontem recensere]

Anno 1995 Banda caedis administri accusatus, sed criminis absolutus est. Anno 1997 in valetudinario Africae Australis mortuus est.

Nexus externi et fontes[recensere | fontem recensere]

Praesides Rei Publicae Malavii
Vexillum Senegaliae
Hastings Kamuzu Banda |Bakili Muluzi |Bingu wa Mutharika |Joyce Banda