Haschim Chalid al-Atassi
Haschim Chalid al-Atassi (natus ignoto die anno 1875 Emesae, mortuus die 5 Decembris 1960 eodem loco) vir publicus Syriae fuit.
Index |
Cursus honorum[recensere]
Al-Atassi anno 1920 praeses ministrorum atque ter praeses Syriae fuit: Annis 1936 - 1939, 1949 - 1951 atque 1954 - 1955.
Administratio prima[recensere]
Foedere cum Francia, quae post Bellum Orbis Terrarum I Syriam civitatem administrabat signato atque suffragio libero habito al-Atassi die 21 Decembris 1936 primus praeses Syriae electus est. Die 7 Iulii 1939 a magistratu se recessit, quod Francici regionem Hatay Turciae dederunt. Bahij al-Khatib, socius Francorum, eius successor factus est.
Administratio secunda[recensere]
Die 15 Augusti 1949 motu militum facto al-Atassi iterum praeses factus est. Die 2 Decembris 1951 a magistratu se iterum recessit, quod Adib asch-Schischakli dux militum dictator se gerebat.
Administratio tertia[recensere]
Schischakli anno 1954 deposito al-Atassi die 28 Februarii tertio praeses factus est et ad diem 6 Septembris 1955 magistratum summum Syriae duxit. Shukri al-Quwatli libero suffragio populi eius successor electus est.
Nexus externi[recensere]
Haschim Chalid al-Atassi | Bahij al-Khatib | Chalid al-Azm | Taj ad-Din al-Hasani | Jamil al-Ulshi | Ata al-Ayyubi | Schukri al-Quwatli | Husni az-Za'im | Haschim Chalid al-Atassi | Fawzi Selu | Adib asch-Schischakli | Haschim Chalid al-Atassi | Shukri al-Quwatli | Maamun al-Kuzbari | Izzat an-Nuss | Nazim al-Qudsi | Louai al-Atassi | Amin al-Hafiz | Nureddin al-Atassi | Ahmad al-Chatib | Hafiz al-Assad | Abd al-Halim Chaddam (pro tempore) | Baschar al-Assad