Hasan-i Sabbah

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ḥasan-i Ṣabbāḥ, litteris Arabicis حسن الصباح‎ (natus annis 1050/1060; mortuus anno 1124) fuit conditor sectae Assassinorum, divisionis Siitarum Ismaelitarum, quae duo fere saecula florebat. Assassinorum Iraniae arx principalis fuit Alamut ubi Ḥasan-i Ṣabbāḥ circum se ab anno 1090 discipulos congregare suasit. Successor fuit Buzurgʾummīd, qui usque ad annum 1138 imperavit. Vitam suam scripsit quae sub titulo "Fuṣūl arbaʿa" partim servatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Farhad Daftary, "Ḥasan Ṣabbāḥ" in Encyclopaedia Iranica vol. 12 pars 1 (2003) pp. 34-37
  • Farhad Daftary, The Isma'ilis: their history and doctrines. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1990. ISBN 0-521-37019-1
  • Marshall G. S. Hodgson, The Order of Assassins: the struggle of the early Nizârî Ismâ'îlîs against the Islamic world (Hagae Comitum: Mouton, 1955) pp. 41-98
  • Bernard Lewis, The Assassins: a radical sect in Islam. Londinii: Weidenfeld & Nicolson, 1967