Haroldus Darke

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Haroldus Darke (natus 29 Octobris 1888 – mortuus 28 Novembris 1976) fuit compositor Anglicus et organista qui praecipue musicam liturgicam composuit, fortasse notissimus ob musicam poemati Christinae Rossetti aptam "In the bleak midwinter" (Inter hiemem asperrimam). Composuit etiam musicam pro missa, praecipue celebrem 'Missam in Fa' et pro canticis vesperarum Anglicanarum (scilicet Magnificat et Nunc Dimittis).