Harlepolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Moenia Harlepolis

Harlepolis[1] aut Heruteu[2] aut Insula Cervi [3] (Anglice: Hartlepool) est portus circa 90 000 incolarum in orientali Angliae septentrionalis litore.

Abbatia Heruteuensis[recensere | fontem recensere]

Abbatia hic in promontorio anno 640 condita est a sanctimoniale quadam Hieua nomine et episcopo Aidano, qui eam primam abbatissam creavit. Coenobium coniunctum erat in quo et monachi et monachae vitam regularem subiebant. Hieuam Hilda successit, et Oswio rex Nordanhymbrorum filiam ipsius vitae religiosae hic dedicavit. Nulla monasterii vestigia hodie inveniuntur nisi ecclesia paroechialis Sanctae Hildae.

De simia Harlepolitana[recensere | fontem recensere]

Secundum famam notissimam contigit ut inter bellum Napoleonis cum Angli in magno metu Francicorum viverent, navis Francica prope litus Harlepolitanum fracta sit, cuius omnes nautae mersi perierunt nisi quaedam simia sola, ad modum nautae Francici vestita, quae in terram natavit. Hanc captam cives, qui nunquam antea hominem Francicum viderant, suspicati ut fortasse explorator Francicus esset, suspendio morti damnaverunt. Exinde cives oppidorum aliorum in Anglia septentrionali Harpolitanos derisi cognomine "Monkey Hangers" ("Suspensores Simiarum") ad hunc diem vocant.

Die 2 Maii 2002, cives quendam Stuartum Drummond, hominem tanquam simiam vestitum, qui bananas gratuitas omnibus oppidi infantibus pollicitus erat, municipii praefectum suffragio elegerunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]