Halo: Combat Evolved

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne praesens ab universo ficto Halo.

Halo: Combat Evolved (Latine: "Halos: Pugnatio Evoluta") est ludus televisificus computatralisque et primus in universo ficto Halo. Divulgatus est a divulgatore ludorum televisificorum Bungie.

Primum missus est ad consolam lusoriam Xbox die 15 Novembris 2001 in America Septentrionali, 14 Martii 2002 in Europa, et 25 Aprilis 2002 in Iaponia. Ad computatra adhibentia systema internum a Microsoft Windows missus est die 30 Septembris 2003 in America Septentrionali et 10 Octobris 2003 in Europa. Et ad computatra adhibentia systema internum a OS X missus est die 3 Decembris 2003.

De mythistoria sua[recensere | fontem recensere]

Anno 2552 Imperium Humanum (quid trans multos ordines solares tendibatur) est in ipsi ultissimis diebus post 20 annos belli contra foedus alienigenarum (nominatur Conventio). Post proelium magnum ab hominibus perditur astrobatalaria exfugit in partem caecissimam universi. Illo loco iamiam sunt nonnullae astrobatalariae Conventionis ferebantur circa maximum anulum cum longitudine 10000 chiliometrorum. Astrobatalariae Conventionis aspiciunt astrobatalariam humanam et contra eam pugnant. In parvis astronavibus exfugiunt milites humani ad anulum. Inter eos est persona maxima huius ludi, ille "Master Chief".

Astronaves concrepant contra anulum et ex una illarum astronavium exit Master Chief. Aspicit superficiem atque atmosphaeram anuli esse simillimus ad superficiem ac atmosphaeram terrae. Sed tempus non est explorationem facere quia milites Conventionis in anulo sunt et contra Master Chief atque milites humanos viventes pugnant. Debentur Master Chief et milites humani rationem huius anuli conperire atque ad Imperium Humanum revenire.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]