Haganoa

E Vicipaedia
Wikidata Haganoa
Res apud Vicidata repertae:
Haganoa: insigne
Haganoa: insigne
Civitas: Germania
Locus: 51°17′0″N 13°33′0″E
Numerus incolarum: 18 102
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Meissen District

Geographia

Superficies: 130.36 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Öhringen, Aegopolis

Tabula aut despectus

Haganoa: situs
Haganoa: situs
Ecclesia Sanctae Mariae dedicata

Haganoa[1] (Theodisce: Großenhain) iacet ad Viam Regiam Lusatiae Superioris.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Oppidum administrativum et quaestuarium est (e.g. pannorum, lanarum, chartarum). Hic anno 1743 colores viridis Hainer GrÜn et caeruleus Sächsisches Blau a domino Barth creati sunt.

Origo eius est slavica, cui olim nomen Ozzek fuerat. Iam anno 1230 mentio fit de praeposito quodam. Post regimen Bohemicum venit epocha rectionis episcoporum Nuemburgensium (Dioeceseos Naumburg-Zeitz). Saeculo XII margraviones Misniae possessores erant, qui saepe hic morabantur; inde nomen Markgrafenhain. Anno 1292 margravio Brandenburgensis vane oppidum expugnare temptavit. Anno autem 1312 a Brandenburgensibus captum est, qui usque 1319 dominabantur.

Anno 1539 Reformatio incolis imposita est. Filius oppidi fuit scriptor mysticus Valentinus Weigel. Bello Hussittarum (anno 1429) et Bello triginta annorum saevientibus multa destructa sunt. Incendia fuerunt annis 1540, 1655, 1744 et 1812. Castellum inde a saeculo XVII in territorio communitatis Naundorf stat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3