Latinitas bona

Hàm Nghi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imperator Hàm Nghi

Hàm Nghi (scriptura hán tự 咸宜; nomine primordiali Nguyễn Phúc Ưng Lịch; natus die 22 Iulii 1872; mortuus die 14 Ianuarii 1943) fuit successor imperatoris Annamitici Kiến Phúc, quo interfecto (die 31 Iulii 1884) Hàm Nghi imperavit sub dominatione Francica; sed post unum annum cum repugnatoribus in montes Laotiae fugit, ibique contra Francos tres annos pugnavit. Captus die 12 Decembris 1888, in exsilium ad Algerium missus est, ubi Marcellam Laloë in matrimonium duxit et ex ea tres liberos genuit, scilicet principissas Như Mai (1905–1999) et Như Lý (1908–2005), principemque Minh Đức (1910–1980). In Francia sepultus est oppido Thonac iuxta Sarlat.

Procurator Francicus successorem imperii imposuit Đồng Khánh, fratrem eiusdem Hàm Nghi.