Gyruum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Monasterii Sancti Pauli ruinae

Gyruum (Anglice: Jarrow) est oppidum in Comitatu Tinaviurensi (sed olim Dunelmensis comitatus) in Anglia Septentrionali, quod hodie suburbium haberi potest Novi Castelli. Circiter 27,000 incolarum adsunt.

Nomen ducitur a vocabulo Anglosaxonico gyr 'luteum'. Antiquitus situs fuit castrorum Romanorum quod Angli quinto saeculo obsederunt. Hic conditum est monasterium illustre Petri et Pauli, ubi habitabat Beda Venerabilis, theologus et scriptor cuius opus notissimum est Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum. Monasterium Vicingi aggressi rapuerunt anno 793, post Lindisfarnum oppugnatum. Dissoluto ab Henrico VIII rege, hodie est ecclesia parochialis.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!