Vitae humanae proscenium sub persona Gusmanni Alfaracii repraesentatum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Guzmán de Alfarache)
Editio Hispanica huius libri

Vitae humanae proscenium sub persona Gusmanni Alfaracii repraesentatum est versio Latina libri Hispanici El pícaro Guzmán de Alfarache, a Matthaeo Alemán anno 1599 scripti. Versio Latina, in duas partes divisa, data est Coloniae Agrippinae annis 1623[1] et 1624 sub titulo longissimo; titulo breviori Dantisci anno 1652 iterum impressa est. Est unum ex claris operibus saeculi aurei Hispaniae.

Notae[recensere | fontem recensere]

Editiones operis[recensere | fontem recensere]

Editio Latina Dantisci anno 1652 divulgata
Versio Latina
  • 1623 : Gasparus Ens, ed., Vitae humanae proscenium, in quo sub persona Gusmani Alfaracii virtutes et vitia; fraudes, cautiones; simplicitas, nequitia; divitia, mendicitas; bona, mala; omnia denique quae hominibus cuiuscunque aetatis aut ordinis evenire solent aut possunt, graphice et ad vivum repraesentantur. Coloniae Agrippinae Textus apud Internet Archive
  • 1624 : Gasparus Ens, ed., Proscenii vitae humanae pars secunda, in qua sub persona Gusmani Alfaracii mirae fraudes, quibus tam ipse alios decepit, quam ab aliis deceptus est; tum varios in vita hominum eventus repraesentantur. Coloniae Agrippinae (Textus apud Google Books)
  • 1652 : Gasparus Ens, ed., Vitae humanae proscenium, sub persona Gusmanni Alfaracii repraesentatum. Dantisci: sumptibus Georgii Försteri Textus apud Monacenses

Nexus externi[recensere | fontem recensere]