Guns n' Roses

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Guns n' Roses Serdicae agit, 8 Iulii 2012.

Guns 'n' Roses (Latine 'Arma Rosaeque' vel 'Arma e' Rosae') est musicorum grex Americanus Angelopoli anno 1985 conditus qui solet canere perdura gravique musica rockica. Grex maximum exitum habuit usque ad annum 1999 propter musicae spectaculorum crebritatem et novam rationem in musica scribenda, quamvis magna libertatis ac seditionis cupiditas eis fuisset. Siti sunt in "Rolling Stones" Americani diarii ordine centum optimorum musicorum omnium temporum: nonagesimus et secundus situs eis pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Guns 'n Roses traduntur ortum esse duorum gregum coniunctione: Angelopoli L.A. Guns atque Ruscisilvae Hollywood Rose. Axl Rose (cantus) et Izzy Stradlin (cithara electrica) fuerant priori ante 1985, interea Angelopolis Guns composuerant Tracii Guns (cithara electrica), Ole Beich (cithara gravis) ac Robertus Gardner (tympana).

Discographia[recensere | fontem recensere]

  • Appetite for Destruction (Eversionis cupiditas) (1987)
  • GN'R Lies (Mendacia ex PRQ) (1988)
  • Use Your Illusion I (Utemini phantasia vestra I) (1991)
  • Use Your Illusion I (Utemini phantasia vestra II) (1991)
  • The Spaghetti Incident? (Farinae longorum tenuumque fasciarum casus) (1993)
  • Chinese Democracy (Rei Publicae Popularis Sinarum Populi Imperium) (2008)


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!