Gulielmus van de Velde iunior

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gulielmus van de Velde Minor, a Ludovico van der Helst (1672) pictus.
Nederlandicae naves longae et aliae naves ventis destitutae, circa 1665.

Gulielmus van de Velde iunior (baptizatus 18 Decembris 1633; mortuus 6 Aprilis 1707) fuit Nederlandicus pictor maritimus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Baptizatus est Gulielmus van de Velde Lugduni in Hollandia Rei Publicae Coniunctarum Provinciarum die 18 Decembris 1633, filius Gulielmi van de Velde maioris, etiam pictor maritimus. Puer a patre educatus et deinde a Simone de Vlieger, pictore maritimo eodem tempore notissimo, clarissimus factus erat antequam Londinium venit. Ante 1673 ad Angliam immigraverat, ubi a Carolo II salario £100 per annum conductus est, ut patrem "adumbrationibus pugnarum maritimarum captis et factis"[1] adiuvaret, sua parte operis reproductione coloribus facta adumbrationum patris. Patronizatus est a Duce Eboraci variisque nobiles Anglicis. Mortuus est Londinii die 6 Aprilis 1707, et in Templo Sancti Iacobi sepultus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Plurima Gulielmi van de Velde opera clara prospectus ante litus Hollandicum repraesentant, plerumque navibus Nederlandicis monstrantia. Suae optimae productiones sunt elegantes, animosae, modo subtiles, et navibus eorumque rudentibus adumbratis honestae. Homines picti, quae multi sunt, sollerter monstrantur, artifexque mare, sive tranquillum sive turbulentum, prospere gerit. Naves accuratione paene photographica depinguntur, et sunt subtilissimi duces noti ad aspectum navium saeculi septimi decimi monstratum.

Curantur in Congerie Wallace Londinii multae tabulae maritimae van de Veldeanae, inter quas The Embarkation of King Charles II at Scheveningen, 1660.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice "taking and making draughts of sea-fights."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Encyclopaedia Britannica. 1911.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum van de Velde spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!