Gulielmus White Howells

E Vicipaedia


Gulielmus White Howells (27 Novembris 190820 Decembris 2005) fuit professor anthropologiae in Universitate Harvardiana. Suae investigationes insigniter collegerunt homines hodiernos unius speciei esse.

Howells, nepos Gulielmi Dean Howells, scriptoris mythistoriarum, Novi Eboraci natus est, filius Ioannis Mead Howells, architecti Turris Tribuni Sicaginiensis, et Abby MacDougall White.[1] Gradum S.B. anno 1930 suscepit, doctoratumque in Universitate Harvardiana anno 1934 adeptus est, cum pro Museo Historiae Naturalis Americano laborare coepit. Lectiones dedit in Universitate Visconsiniae Madisoniae ab 1937 ad 1954, locumtenens autem in Officina Intellegentiae Navalis per bellum mundanum merens. Docuit in Universitate Harvardiana ab 1954 ad 1974, cum in otium veniret.

Praeses fuit Societatis Anthropologicae Americanae anno 1951. Cum Muriel Seabury Howells uxore, dotationem pro rectore Musei Archaeologiae et Ethnologiae Peabodiensi apud Universitatem Harvardianam anno 1998 largitus est. "Professor Howells effectum habuit moderantem" de originibus hominum recentiorum quia "in theoriam Arcae Noë inclinavit."[2]

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1944. Mankind So Far.
  • 1948. The Heathens: Primitive Man and his Religions.
  • 1954. Back of History. Novi Eboraci: Doubleday & Company.
  • 1967. Mankind in the Making: The Story of Human Evolution. Ed. retractata. (Prima editio 1959.) Novi Eboraci: Doubleday & Company.
  • 1992. Getting Here. Vasingtoniae: The Compass Press.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]