Gulielmus Murr

E Vicipaedia

Guliemus (Wilhelm) Murr (natus 16 Decembris 1888 Eslingae (Virtembergia), mortuus 14 Maii 1945 in oppido Egg (Cisarulana)) vir publicus Germaniae et sodalis factionis NSDAP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Humili loco natus parentes quartum decimum annum agens amisit. Schola finita tirocinium mercatoris fecit atque ab anno 1908 ad 1910 miles conscriptus erat. Deinde Eslingae in fabrica macinarum laboravit. primo bello mundano miles interfuit et denique optio promotus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Murr uxorem duxit atque unum filium habuit, qui autem anno 1944 stupri accusatus mortem ipse sibi paravit.

Vita publica[recensere | fontem recensere]

Anno 1923 Murr, qui iam antea scripta antisemitica legerat, sodalis NSDAP factus est. Postquam haec factio coniuratione Adolpho Hilter Monachii frustra temptata interdicta est, et anno 1925 iterum condita est, et Murr iterum factionem accessit. In fabrica Eslingae, in qua laborabat, sodales Nazistas induxit et in factione celeriter promotus est: Anno 1928 Nazistarum (Gauleiter) in Virtembergia factus est. Anno 1930 primo legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Murr vi adhibita 15 Martii 1933 praeses Virtembergiae factus est. Die 6 Maii eiusdem anni Murr vicarius imperii (Reichsstatthalter) Virtembergiae nominatus et Christianus Mergenthaler praeses ministrorum terrae factus est. Proximis mensibus iura incolarum et parlamentum abolita sunt. Murr acriter contra Iudaeos et Christianos egit. E. G. Iohannem Baptistam Sproll episcopum Sumelocennae e Virtembergia expulit. Die 9 Novembris 1933 iterum legatus Dietae Imperii "electus est" et ad annum 1938 mansit. Cum secundum bellum mundanum male Germaniae evenisset et iam multae urbes ut Stuttgardia aeronavibus pyroboletariis adligatis deleta essent, Murr primo incolas ad defendendam patriam contra Americanos et Francos excitavit, et eos qui sequi non voluerunt poenis acerrimis adfecit, sed die 19 Aprilis 1945, falso nomine accepto, cum uxore e Stuttgardia fugens Cisarulanam venit, ubi a militibus Francis 13 Maii capti sunt. Die proximo, mortem sibi veneno paraverunt. Qui revera fuerint, brevi tempore detectum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Praesides Virtembergiae
Insigne Virtembergiae Rei Publicae Liberae
Insigne Virtembergiae Rei Publicae Liberae

Gulielmus Blos | Ioannes de Hieber | Edmundus Rau | Gulielmus Bazille | Eugenius Bolz | Gulielmus Murr | Christianus Mergenthaler (Praeses ministrorum)