Gulielmus Meyer

E Vicipaedia
Wikidata Gulielmus Meyer
Res apud Vicidata repertae:
Gulielmus Meyer: imago
Gulielmus Meyer: imago
Nativitas: 1 Aprilis 1845; Spira
Obitus: 9 Martii 1917; Gottinga
Patria: Regnum Bavariae

Gulielmus Meyer (Noviomagi Nemetum natus die 1 Aprilis 1845; Gottingae die 9 Martii 1917 mortuus), Caroli Halm discipulus, fuit bibliothecarius, sermonum antiquorum philologus et linguista Germanicus. Cum nomen Meyer in lingua theodisca usitatissimum est, a philologis apposito loco natali "Wilhelm Meyer-aus-Speyer" (i. e. Gulielmus Meyer Noviomagensis) nominari solet.

Comparans Homeri opera cum operibus poetarum doctorum (sive doctorum versificantium) Graecorum aetatis tardioris, quam hellenismum vocamus, Meyer certum numerum differentiarum ad rhythmum pertinentium animadvertit, quibus hi versus elegantiores illis veteribus et quasi rudibus antistant. Tam sunt significantes, ut leges Gulielmi Meyeri hexametricae ("Wilhelm-Meyersche Hexametergesetze") dictae sint.[1] Quarum una est e. g. mos poetarum posteriorum - velut Callimachi et Apollonii Rhodii - in ultimo metro hexametri vocem monosyllabam vitare (nisi si effectus comicus intenditur velut apud Horatium ille montibus parturientibus natus "ridiculus mus"[2]).

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Gesammelte Abhandlungen zur mittellateinischen Rhythmik. 3 tomi. 1905–1936.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Meyer, Wilhelm, Zur Geschichte des griechischen und des lateinischen Hexameters. München: F. Straub, 1885, p. 980. Et in Google Books et in bibliotheca der Katholischen Universität Eichstätt-Ingolstadt
  2. Horatius, Ars poetica 139.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!