Gulielmus Hellpach

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gulielmus Hellpach Martio 1931 pilleum in manu tenens

Gulielmus Hugo (Theod. Willy Hugo Hellpach) natus 26 Februarii 1877 oppido Oels (Silesia), mortuus 6 Iulii 1955 Heidelbergae) medicus, vir publicus Germaniae et sodalis factionis DDP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius calculator in iudicio laborabat. Postquam anno 1895 maturitatem adeptus est, Hellpach Gryphisvaldiae medicinae et psychologiae studebat. Ambobus in facultatibus doctor promotus est et ab anno 1904 Carolsruhae medicus psychiater. Ibi et anno 1906 habilitatus est. Anno 1911 professor extraordinarius Universtatis Carolsruhensis nominatus est. Bello Orbis Terrarum I anno 1914/1915 miles conscriptus interfuit, deinde in valetudinariis psychiatricis laboravit. Anno 1920 professor ordinarius Carolsruhae factus est. Etiam postquam praeses Badeniae se recessit( vide infra) annis 1926 - 1928 professor Heidelbergae fuit. Postquam Dietam Imperii anno 1930 reliquit, varios libros de psychologia et sociologiae scripsit nec non de Religione Pantheia scripta composuit. Post annum 1945 iterum professor Carolsruhae erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Hellpach ab anno 1918 sodalis novae factionis liberalis DDP fuit et ab anno 1922 administer Badeniae Institutionis Publicae et 23 Novembris 1924 - 23 Novembris 1925 praeses Badeniae fuit. Eodem anno et candidatus factionis suae in suffragio de praeside rei publicae erat, sed non plus quam 5,8 per centum suffragiorum accepit. Propter accusationes diversas anno 1926 vitam publicam reliquit. Anno 1928 iterum ad rem publicam accessit et legatus Dietae Imperii electus est, sed iam 1930 finaliter omnes magistratus remisit. Neque post Dictaturam Nazistam anno 1945 finitam in vitam publicam revertebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]