Gulielmus Harding (historicus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gulielmus Harding, vulgo Lieutenant-Colonel William Harding (natus die 16 Augusti 1792 apud Upcott iuxta Pilton; mortuus die 13 Ianuarii 1886) fuit antiquarius, rerum gestarum scriptor et miles Britannicus. Auctor fuit operis History of Tiverton in duobus voluminibus anno 1847 divulgati.

Alumnus Scholae Blundellianae iuxta Tivertoniam, fuit particeps Belli Paeninsularis Napoleonici; ibi meruit ad Burgos obsessos (1812) et in proeliis apud Novam Victoriam (1813) et Tolosam (1814). Fuit socius Societatis Geologicae Londiniensis. Archivum suum manu scriptum de rebus Devoniensibus et Cornubiensibus futuro Athenaeo Devoniae Septentrionalis in urbe Barnastapula legavit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • J. R. Chanter, "Report on the Harding Collection of Manuscripts ... Relating to Devon and Cornwall" in Report and Transactions of the Devonshire Association vol. 20 (1888) pp. 49–68
  • H. M. Chichester, Ian Maxted, "Harding, William (1792–1886)" in Oxford Dictionary of National Biography
  • A. Fisher, ed., The Register of Blundell's School (Exoniae, 1904)