Gulielmus Dodd

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gulielmus Dodd (natus in Clayton, Carolinae Septentrionalis die 21 Octobris 1869; mortuus in Round Hill Virginiae die 9 Februarii 1940), alumnus Universitatis Lipsiensis, fuit rerum gestarum scriptor, professor apud Universitatem Chicagoensem et legatus Americanus in Germaniam ab anno 1933 usque ad annum 1937, id est sub gubernio Adolfi Hitler. Fuit amicus praesidis Woodrow Wilson cuius vitam conscripsit annoque 1920 divulgavit. Filia eius Martha (1908-1990) fuit scriptrix Americana, quae dicitur multos annos Unionis Sovieticae delatrix fuisse.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!