Gulielmus Blos

E Vicipaedia
Imago Gulielmi Blos in sepulchro Stuttgardiae

Gulielmus Blos (natus 5 Octobris 1849 in oppido Wertheim (Badenia), mortuus 6 Iulii 1927 Stuttgardiae) vir publicus Germaniae et sodalis SPD fuit.

Origo, iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius medicus fuit, qui mortuus est, cum Gulielmus septem annos natus erat. Ab anno 1863 apud avum et aviam vixit. Schola finita tirocinium mercatoris coepit, sed non finivit, ut maturitatem adepturus iterum scolam frequentaret. Deinde studium historiae atque litteris Theodiscis coepit, sed inopia coactus non finivit. Ad annum 1875 diurnarius pro variis actis diurnis - factionis SPD laboravit. Annis 1875 - 1882 Hamburgi diurnarius fuit, sed deinde, cum sodales factionis SPD a magistratibus opprimebantur e Borussia et Hambrgo expulsus Stuttgardiam revertit. Ibi acta diurna satirarum nomine "Der wahre Jakob" (Iacobus verus) edidit. Ab anno 1890 opera historica composuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Blos, qui ab anno 1872 sodalis SDAP, antecessoris factionis SPD, fuit, 1877 primo legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad annum 1918 mansit. Cum 9 Novembris 1918 monarchia et Virtembergiae obolita est, Gulielmus Blos ut socialis democratus moderatus primus praeses ministrorum novae rei publicae liberae Virtembergiae factus est. Primo SPD et USPD, a die 11 Novembris etiam administros et Factio Democratica atque Centrum in consilium ministrorum delegerunt. Postquam consilium ad constituendam rem publicam 12 Ianuarii 1919 electum est, Blos primus praeses Virtembergiae nominatus est. Sed 6 Iunii 1920 SPD suffragium senatus terrae perdidit et Blos itaque praeses se recessit et ultimos annos vitae privatus vixit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Praesides Virtembergiae
Insigne Virtembergiae Rei Publicae Liberae
Insigne Virtembergiae Rei Publicae Liberae

Gulielmus Blos | Ioannes de Hieber | Edmundus Rau | Gulielmus Bazille | Eugenius Bolz | Gulielmus Murr | Christianus Mergenthaler (Praeses ministrorum)