Gulielmus Beveridgius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.

Gulielmus Beveridgius (natus anno 1637 defunctus vita anno 1708) antistes anglicanus episcopus Asaphensis in Wallia anno 1704 a regina Anna provectus, theologus et canonista celeberrimus erat

Vita[recensere | fontem recensere]

Barroviae super Soarum (in comitatu Leicestriensi) natus litterarum rudimenta scholae Okeham postea apud Collegium Scti. Iohannis Evangelistae Cantabrigiae complevit.

Anno 1660 ab episcopo Lincolniensi Sanderson ordines accepit. Ealing ministrabat, postea Scti. Petri super Frumenti Collem civitatis Lundoniae Rector factus est. Hic posteaque Scti. Pauli Cathedrali sermonibus auditores numerosos adeptus est. Anno 1681 in Archidiaconatum Camulodunensem conlatus triennio post Cantuariensiem prebendam quartam detinuit. Episcopatum Bathoniensem et Wellensem Ken a sede deposito declinavit.

Beveridgii opera quasi immensa theologiae sphaeras multiplices attingunt. Opus posthumum De religione cogitationes privatae (anno 1709 editum) iuvenem bases philosophicas sive rationales fidei adstruere conantem demonstrat. Praeoccupationes analogae opere eius De Catechismi ( anno 1704 edito) inveniuntur. Praedicator Libro Precum Publicarum (cui psalterium novum propositum repudiabat) fideliter se conformabat.

Apud Beveridgium cura pastoralis studiumque philologicum aequipollebant. Cantabrigiae anno 1654 thesim de linguis hebraica, chaldaeo, syriaco et samaritana una cum methodo ad syriacam adipiscendum destinata defendit. Postumo de monasteriorum institutione dissertatio eius in medium prolata est (Commonitorium Vincentii Lerinensis anno 1651 verterat). Oxoniae anno 1679 Institutiones chronologias edidit.

Beveridgius canonum studio lumen maximum adhibebat. Ad quos pertinentia reperiuntur: Codex canonum ecclesiae primitivae vindicatus, anno 1678 editus; Praefatiuncula notis eius, Collectio canonum ab ecclesia graeca receptorum (anno 1672); Collectionis suae canonum vindicatio, opera anglice redacta , ultima anno 1679 post Matthaei de Larroque collectionis erga fidem insectationem Rotomagi sine nomine scriptam divulgata. Ob sua merita a canonistis Graecis Rhalle atque Potle Beveridgius summis laudibus affectus est. Migne autem Beveridgium cum Gregorium Nazianzenum collegasque aliquos nupsisse asserit refellit.

Theologus doctrinas anglicanas de ministrorum tribus ordinibus episcoporumque successionis apostolicae solida ingenii vi defendebat. Ecclesiae anglicanae notam catholicam asserebat. Lerinensis exemplum secutus viam mediam indagebat. Indagatorum autem recentium iudicio Beveridgii opera quaedam Calvinismi vestigiis intincta sunt.

Episcopus diocesis (quamvis incolarum maioris partis linguam nesciret) administrandrae onus sustinuit. Libellus De (Libri) Precum Publicarum necessitate et beneficio magno et De Communionis frequentis necessitate et beneficio magno ab Edwardo Samuel cambro-brittonice (annis 1722 atque 1723) translatus est.

Beveridgius Scti. Pauli ecclesiae sepultus est.

Bibliographiae elementa quaedam[recensere | fontem recensere]

  • G.A. RALLI & M. POTLI, Syntagma, Athens, 1852, p.v.
  • J.-P. MIGNE, Patrologiae Graecae Tomus 35, p.46.
  • Martin SCHMIDT, Anglokatholizismus, in Theologische RealenzyklopÄdie (TRE), Volumen 2,Walter de Gruyter 1978, p. 727
  • Reinhold RIEGER, William Beveridge, in Lexikon fÜr Theologie und Kirche, Volumen 2, Herder 1994,p.346
  • Thomas PARRY, Hanes Llenyddiaeth Gymraeg,1944, p. 204.