Guillelmus de Bergueda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Guillelmus de Berguedà (Catalane Guillem de Berguedà; Occitanice Guilhem de Berguedan) fuit eques, dominus terrae de Berguedà et poeta linguae Occitanae seu trobator. Natus est ante annum 1138, mortuus post 1192. Contra dominos vicinos multo tempore bellavit; seditionem concitavit contra regem Aragoniae Alphonsum II et in carcerem missus est.

Supersunt 31 carmina Guillelmi de Berguedà, nonnulla de amore, alia satyrica et obscaena (ad inimicum Pontem de Mataplana scripsit Ops i auriatz ortiga / Que-l nervi vos estendes, scilicet "Tibi oportet urticas ut membrum tuum firmes."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Martín de Riquer, Guillem de Berguedà. Poblet, 1971.
  • René Nelli, Ecrivains anticonformistes du moyen-âge occitan. Paris, 1977.