Guido Paraeus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Guido Paraeus[1] seu Paré[2][3] (natus saeculo XII medio; Gandavi mortuus anno 1206) fuit a mense fere Aprili 1194 usque ad Septembrem 1200 abbas Cisterciensis et ob hanc rem abbas generalis illius Ordinis. Cardinalis presbyter Sanctae Mariae Transtiberim, papa Clemente III, anno 1190 electus est, et anno 1200 sedem suburbicariam Praenestinam elegit. Die 6 Iulii 1204 archiepiscopus Remensis a papa Innocentio III nominatus est (successor Guillelmo Campaniensi). Legatus pontificalis ad electionem Ottonis IV perscrutandam aegrotavit Gandavique mortuus est.

Successor ad abbatiam Cisterciensem fuit Arnoldus Amalricus. Successor in archidoecese Remensi fuit Albericus de Humberto.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Guido Paraeus": Leo Redonensis, Studium sapientiae universalis (1657) (p. 149 apud Google Books)
  2. "Guido, cognomento Paré": Claudius Robertus, Gallia Christiana (Lutetiae, 1626) (p. 133 apud Google Books)
  3. "Guido Paré": Recueil des historiens des Gaules et de la France (Lutetiae, 1840-1904) vol. 19 (p. 791 apud Google Books)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]