Graphematica

E Vicipaedia
(Redirectum de Graphemica)

Graphematica, vel graphemica, est cognitio linguistica systematum scribendi et graphematum, eorum principalium partium.[1]

Hac regione linguisticae nuper coepta, Ignatius Gelb nomen grammatologiam pro disciplina excogitavit. Nonnulli eruditi deinde nomen graphologiam subiecerunt[2] ut simile verbi phonologiae sit, sed illud nomen in pseudoscientiam quae manuscripta cognoscere conatur usitate adhibetur; alii ergo subiecerunt cognitionem pronuntiatus qui ex lingua dicta dependet phonemicam vel phonematicam potius appellari, sed hoc nomine omnium adsensu non comprobato, nomen graphemica iam adhibetur.

Graphematica coniunctiones inter formas scriptas cuiusdam linguae sonosque in eadem lingua dicta cognoscit. Una ex maioribus quaestionibus est descriptiva tacitarum constantiarum orthographicarum explicatio (graphotactica) ad fingendas regulas apertas (orthographia) quae in educatione praescriptiva vel in linguisticam computatralem, e.g. pro synthesi orationis, adhiberi possunt.

Graphicae cuiuslibet linguae unitates, notionum phonematum et (allo)phonorum? in phonologia similes, sunt graphemata, charactera? linguae datae propria, et grapha?, glyphae linguae datae propriae. Variae scholae habent varias res esse graphemata; maiores discrepantiae in se punctuationem, signa diacritica, digrapha vel aliae orthographiae, et non alphabetica scribendi systemata habent.

Etica graphemicae res simillima, phoneticae similis, graphetica appellatur, atque solum de rebus corporeis (inter quas palaeographia, typographia, graphologia) tractat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gian Luigi Beccaria, ed., Dizionario di linguistica (Turini: Einaudi, 2004), p. 369.
  2. Nomen sic adhibitum in The Cambridge Encyclopedia of Language, ed. 2a (Cambridge University Press, 1997).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Allen, Julie D. 2011. The Unicode Standard, version 6.0. Mountain View: The Unicode Consortium. ISBN 9781936213016. Editio interretialis.
  • Beccaria, Gian Luigi, ed. 2004. Dizionario di linguistica. Turini: Einaudi. ISBN 978-88-06-16942-8.
  • Bergerhausen, Johannes, et Siri Poarangan. 2011. Decodeunicode: Die Schriftzeichen der Welt. Mainz: Hermann Schmidt. ISBN 978-3874398138.
  • Althaus, Hans Peter. 1980. Graphemik. In Lexikon der germanistischen Linguistik. Ed. 2a, edd. Hans Peter Althaus, Helmut Henne, et Herbert Ernst Wiegand, 142-151. Tübingen: Niemeyer. ISBN 3-484-10389-2.
  • Eisenberg, Peter. 1989. Die Schreibsilbe im Deutschen. In Schriftsystem und Orthografie, edd. P. Eisenberg et H. Günther, 57-84. Tübingen.
  • Eisenberg, Peter. 1993. Linguistische Fundierung orthographischer Regeln: Umrisse einer Wortgraphematik des Deutschen. In Homo scribens, edd. Jürgen Baurmann et alii, 67-91. Tübingen.
  • Garbe, Burckhard. 2000. Phonetik und Phonologie, Graphetik und Graphemik des Neuhochdeutschen seit dem 17. Jahrhundert. In Sprachgeschichte: Ein Handbuch zur Geschichte der deutschen Sprache und ihrer Erforschung. Ed 2a, edd. Werner Besch, Anne Betten, Oskar Reichmann, et Stefan Sonderegger, 2:1766-1782. Berolini, Novi Eboraci: Verlag de Gruyter.
  • Günther, Hartmut, et Otto Ludwig. 1994. Schrift und Schriftlichkeit. Berolini, Novi Eboraci. ISBN 3-11-011129-2.
  • Kohrt, Manfred. 1988. Phonotaktik, Graphotaktik und die grafische Worttrennung. In Probleme der geschriebenen Sprache, 125-165. Berolini.
  • Maas, Utz. 1994. Rechtschreibung und Rechtschreibreform: Sprachwissenschaftliche und didaktische Perspektiven. Zeitschrift für germanistische Linguistik 22(2):152-189.
  • Zifonun, Gisela, Ludger Hoffmann, Bruno Strecker, et al. 1997. Grammatik der deutschen Sprache, 1:246-308. Berolini, Novi Eboraci. ISBN 3-11-014752-1.