Graduale Romanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Graduale Romanum est liber, qui complectitur litteras et notationes cantuum, qui intra Missam peraguntur.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Quidam cantus Missarum a sacerdote ipso; quidam a cantore solo; quidam a schola cantorum perficiuntur. Uti moris est in Ecclesia Romana, cantus sacerdotis non sustinetur musicorum instrumentis. Alios cantus, utpote, antiphonas, psalmos, hymnos, sequentias, responsoria ceteraque, nisi Tempus impediat, comitatur organum aut aliud aptum instrumentum de iudicio Conferentiae Episcoporum.

Quippe quoniam Concilium Vaticanum II oportunum iudicavit novos cantus etiam in aliis linguis in missam introducere, Cantus Gregorianus in liturgia catholica licet maxima utatur praestantia, Graduale Romanum tamen in vulgus emissum est tamquam exemplar cantus missae.

Pro Liturgia horarum vide Antiphonarium officii.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Graduale Sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ de tempore & de Sanctis. Primum Sancti Pii X iussu restitutum & editum, Pauli VI Pontificis Maximi cura nunc recognitum, ad exemplar «Ordinis Cantus Missæ» dispositum, & rhythmicis signis a Solesmensibus monachis diligenter ornatum. Solesmis [Solesmes] 1979. (Imprimatur Tornaci, die 24 decembris 1973 [Tournai: Desclée 1974.])
  • Graduale Triplex seu Graduale Romanum Pauli PP.VI cura recognitum & rhythmicis signis a Solesmensibus monachis ornatum neumis Laudunensibus (Cod.239) et Sangallensibus (Codicum San Gallensis 359 et Einsidlensis 121) nunc auctum. Solesmis [Solesmes] 1979. (Imprimatur Tornaci, die 24 decembris 1973 [Solesmes: La Froidfontaine 1998.])
  • G. Baroffio, M. Sodi (Hrsg.): Graduale de Tempore iuxta Ritum Sacrosanctae Romanae Ecclesiae. Editio Princeps (1614). Edizione anastatica, introduzione e appendice. (Monumenta Studia Instrumenta Liturgica 10). Libreria Editrice Vaticana, Imprimatur Civitas Vaticana anno 2001.
  • G. Baroffio, M. Sodi (Hrsg.): Graduale de Sanctis iuxta Ritum Sacrosanctae Romanae Ecclesiae. Editio Princeps (1614/15). Edizione anastatica, introduzione e appendice. (Monumenta Studia Instrumenta Liturgica 11). Libreria Editrice Vaticana, Imprimatur Civitas Vaticana anno 2001.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]