Goliardus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber cui nomen Carmina Burana continens perpulchra carmina Goliardica.

Goliardus erat nomen datum temporibus Mediaevalibus clericis vagantibus qui saeculis XII et XIII, Europam transcurrentibus, carmina latina docta sed satirica de principibus et de episcopis canebant et scribebant, et etiam carmina amatoria.

Ad deridendos Ordines religiosos sese ex Ordine Goliae pertinere dicebant. Golias, episcopus, dicebatur ordinis conditor esse.

In libris manuscriptis quibus nomen Carmina Burana et Carmina Cantabrigiensia multa ex Goliardorum carminibus servantur.

Poeta eximius cui nomen Archipoeta etiam ex Ordine Goliardico videtur fuisse.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]