Golem

E Vicipaedia
(Redirectum de Golem Pragensis)
Rabbinus Loew et Golem.

Golem est sculptura ex argilla ficta, quae per tesseram quasdam litteras magicas (fere Hebraice) ferentem et in caput insertum, vivificatur ut pro hominibus laboret. De illo scripsit novellam illustrem Gustavus Meyrink.

Fabula de Golem Pragensi[recensere | fontem recensere]

Secundum fabulam Iudaicam, in 16mo saeculo Rabbinus Iudas Loew ben Bezalel fertur golem, scilicet sculpturam animatam, creavisse ut Iudaeos Pragae ab oppugnationibus Iudaeophobicis defenderet. Fabula, quae in “’’Galerie der Sippurim”’’, florilegio mythorum Iudaeorum a Lupo Pascheles anno 1847 primum edita est, narrat Rudolphum II Imperatorem Romanum Sacrum iussisse ut omnes urbis Iudaei sive expellerentur sive occiderentur. Rabbinum tamen, ut populum suum protegeret, golem ex luto a ripa Multaviae fluminis plasmavisse et per ritus et incantationes Hebraeas vivificasse, sed quanto golem crevisse, tanto violentem factum esse ut gentes multas occideret, terrore magno late vulgato. Aliqui ferunt Golem tandem in creatorem ipsum violenter inversum esse et Iudaeos quoque oppugnare coepisse.

Golem litteras effectivas Aleph Mim et Teth (Hebraice "Emet" scilicet "Veritas") in fronte ferens

Imperator fertur Rabbinum obsecrasse ut Golem deleret, ei pollicitus se Iudaeorum persecutionem finiturum; itaque Rabbinum, ut Golem dirimeret, primam litteram detersisse vocabuli ”emet” (veritas) in creaturae fronte scripti, ut ”met” (mors) legeretur; Imperatorem tamen intellexisse quod si corpus Golem inanimatum sub tecto Synagogae Vetero-Novae reconderetur, in tempore necessitatis ad vitam restaurari posset. Creditur equidem a nonnullis corpus adhuc ibi iacere.

Recentior fama fert Nazistam quendam scalam ascendisse ad tectum synagogae ut Golem inventum deleret, et in conatu periisse.

Secundum mythologiam, Golemim bonum mixtum habendi sunt, quoniam utiles et validi nempe, intelligentes certe non sunt, et si negotium aut laborem efficere iussi erunt, praeceptos plane ad verbum oboedient.

Ferebatur a nonnullis Golem, baculo Rabbini adhibito, spiritus defunctorum arcessere posse.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chajim Bloch: Der Prager Golem. Harz, Berolini 1920
  • Frank Cebulla: Schlange und Messias. Hadit, Kahla 2002, ISBN 3-9808560-0-3.
  • Raphael Gross, Erik Riedel (ed.): Superman und Golem. Der Comi als Medium jüdischer Erinnerung. Jüdisches Museum, Francofurti 2008
  • Konrad Müller: Die Golemsage und die Sage von der lebenden Statue. Mitteilungen der Schlesischen Gesellschaft für Volkskunde 20 (1918), p. 1–40.
  • Beate Rosenfeld: Die Golemsage und ihre Verwertung in der deutschen Literatur. Priebatsch, Vratislaviae 1934
  • Harald Salfellner (ed.): Der Prager Golem. Jüdische Sagen aus dem Ghetto. Vitalis, Mitterfels 2007, ISBN 978-3-89919-099-1.
  • Thomas Schlich: Vom Golem zum Roboter. Der Traum vom künstlichen Menschen. In: Richard van Dülmen (ed.): Erfindung des Menschen. Schöpfungsträume und Körperbilder 1500–2000. Böhlau, Vimariae/Vidobonae/Agrippinae 1998, ISBN 3-205-98873-6, p. 543–557.
  • Gershom Scholem: Der Golem von Prag und der Golem von Rehovot. Judaica 2, Bibliothek Suhrkamp, Francofurti 1987, ISBN 3-518-01263-0.
  • Klaus Völker (ed.): Künstliche Menschen. Dichtungen und Dokumente über Golems, Homunculi, Androiden und lebende Statuen. Hanser-Verlag, Monaci 1971
  • Alexander Wöll: Der Golem: Kommt der erste künstliche Mensch und Roboter aus Prag? In: Marek Nekula, Walter Koschmal, Joachim Rogall (ed.): Deutsche und Tschechen. Geschichte, Kultur, Politik. Beck, Monaci 2001; ISBN 978-3-406-45954-2; p. 235–245.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Res Latina de "Mysteriis Pragensibus"