Godandardus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Phalanx bellatorum Flandrensium gestantes godandardos in "Proelio Aureorum Calcarium" prope Cortracum, anno 1302. (Scalptura contemporanea facta Brugis in dicta "Oxoniensi Arca").
Reliquiae aculeorum godandardorum Cortraci in campo proelii inventae.
Exemplar godandardi.

Godandardus[1], sive Flamice goedendag et Francogallice godandart[2] vel goudendart[3] erat instrumentum bellicum quo peculiariter utebantur tempore mediaevali bellatores Flandriae.

Hoc telum in usu erat in militiis liberarum urbium Flandriae.

Godendardus erat solida fustis sive clava in cuius acumine ferreus aculeus eminebat, militesque, utentes duobus manibus[4], eo tam punctim ferire poterant quam contundendo. Erat telum simplex et minimi pretii ita ut unusquisque civis Flandriae habere posset, sed erat etiam pro peditibus instrumentum bellicum maximae efficientiae ad equites cataphractos mactandos : percutiendo, armaturas ferreas rumpebant equitesque ad solum prostrabant et aculeo acuto inter rimas loricae guttur aut ventrem[5] hostis transfodebant.

Ita cum suis godandardis potuerunt Flandri anno 1302 totum equitatum Francicum delere in "Proelio Aureorum Calcarium" quod nunc semper quotannis in Flandria celebratur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Godandardus" in Carolus Du Cange et al., Glossarium mediae et infimae Latinitatis (Novioriti: Favre, 1883-1887); versio interretialis
  2. in libro manu scripto saeculi XIVmi "En soy defendant fery ledit Cannaux d'un godandart ou pique de Flandres un cop seulement dont mort s'ensuy...".
  3. Saeculo XVmo : "Un baston que l'on appelle goudendart, qui est à la façon d'une pique de Flandres, combien que le fer est un pou plus longuet".
  4. Carmen anni 1298 poetae Guillelmi Guiart : "Cil baston sont long et traitis, /Pour ferir à deux mains faitis".
  5. Carmen anni 1298 poetae Guillelmi Guiart : "Et ferir sans s'aller mocquant / Du bout devant en estoquant /Son ennemi parmi le ventre'."