Gnaeus Quinctius T.f. Capitolinus

E Vicipaedia

Gnaeus Quinctius T.f. Capitolinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius verisimile Titus Quinctius Poenus Capitolinus Crispinus, consul annorum 354 et 351 a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Gnaeus anno 331 a.C.n. dictator nominatus est: Eo anno urbs pestilentia vexata est, qua et CLXX viri senatorii ordinis necati sunt. Consules quaestionem fecerunt et matronas multas accusaverunt, quod veneno maritos necavissent. Feminae supplicio affecti sunt. Ut haec facinus piaretur, Quinctius dictator clavi figendi causa nominatus est, magister equitum eius Gaius Valerius factus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VIII 18