Gnaeus Pinarius Aemilius Cicatricula Pompeius Longinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gnaeus Pinarius Aemilius Cicatricula Pompeius Longinus (nescimus quando natus sit; mortuus est secundo saeculo ineunte) primo et secundo saeculis fuit senator Romanus. Gnaeus Pinarius Aemilius Cicatricula, consul suffectus anni 72 eum adoptavit. Fuit legatus Augusti pro praetore Iudaeae annis 85/86 ad usque 88/89. Anno 90, consul suffectus creatus est. Tum erat legatus Augusti pro praetore Moesiae Inferioris annis 93/94 ad usque 96/97. Anno 97, legatus Pannoniae factus et conscius adoptionis Ulpii Traiani a Nerva imperatore fuit.[1] Decebalus rex Dacorum eum legatum legionis cepit, et Pinarius, quod Decebalus Traiano mortem eius minatus erat, mortem sibi conscivit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 112.
  2. Cassius Dio, LXVIII 12