Gnaeus Claudius Severus (consul 173)

E Vicipaedia

Gnaeus Claudius Severus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus secundo saeculo fuit. Pater eius Gnaeus Claudius Severus Arabianus, consul ordinarius anni 146 et amicus Marci Aurelii imperatoris fuit. Patria eius Pompeiopolis in Paphlagonia erat. Severus philosophus Peripateticus erat. Ante annum 167 Anniam Galeriam Aureliam Faustinam, filiam Marci Aurelii, in matrimonium duxit. Circa annum 167 consul suffetus, anno 173 consul II ordinarius creatus est. Multum apud imperatorem amicum potuit. Claudius Galenus exempli gratia Severo suadente medicus Marci Aurelii factus est. Anno 176 Severus comes imperatoris in expeditione ad Danubium fuit. Filius ex Annia Galeria Tiberius Claudius Severus Proculus anno 200 consul ordinarius creatus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 21


Antecessores:
Servius Calpurnius Scipio Orfitus et Sextus Quintilius Maximus
Consul
173
cum
Tiberio Claudio Pompeiano
Successores:
Lucius Aurelius Gallus et Quintus Volusius Flaccus Cornelianus