Glycyrrhiza glabra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Liquiritia
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Rosidae
Ordo: Fabales
Familia: Fabaceae
Subfamilia: Faboideae
Tribus: Galegeae
Genus: Glycyrrhiza
Species: G. glabra
Binomen
Glycyrrhiza glabra
L.[1]
Synonyma
Glycyrrhiza glabra

Glycyrrhiza glabra (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum, nomine generico Graeco: γλυκύς 'dulcis' + ῥἰζα 'radix') est planta e cuius radice sapor aliquantulum dulcis, aliquibus hominibus culturisque gratus, extrahi potest, nominibus vel "Glycyrrhiza" vel communius "Liquiritia".[2][3] Haec planta est legumen quod in Europa meridiana partibusque Asiae endemica est. In India Septentrionali mulaithi appellatur. Ad Pimpinellam anisum, Illicium verum, et Foeniculum vulgare, fontes compositorum saporificorum dulcedinis similis, non est cognata.

Planta, herba familiae Fabacearum, est perennis quae ad 1 metrum alta crescit, foliis pinnatis circa 7–15 cm longis, 9–17 foliolis. Flores sunt 0.8–1.2 cm longi, purpurei ad caeruleos pallescentis, etiam ad albos, in inflorescentia laxa producti. Fructus est legumen oblongum, 2–3 cm longum, nonnulla continens semina.[4] Planta se rhizomatibus auget, quae se a radicibus ad 2 metra longa extendunt.

Sapor liquiritiae praecipue ex composito dulce anethola? ("trans"-1-methoxy-4-(prop-1-enyl)benzene)? appellato venit, aromatico composito aethere non saturato etiam in Pimpinella anisum, Foeniculo vulgari, et certis herbis aliis insito. Multum dulcedinis liquiritiae in glycyrrhizino, composito saccharo dulciore, inest.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 "Glycyrrhiza glabra information from NPGS/GRIN". www.ars-grin.gov 
  2. Vegetius, De mulomedicina 4.9; Theodorus Priscianus, De diaeta 9. Vide s.v. "Liquiritia" in Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin dictionary (Oxonii, 1879) textus
  3. "Licorice" in Merriam-Webster's Medical Dictionary (2007).
  4. A. Huxley, ed., New RHS Dictionary of Gardening (1992, ISBN 0-333-47494-5).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Liquiritiam spectant.


Faboideae Haec stipula ad Faboideas spectat. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg