Glycine max
| Glycine max | |
|---|---|
| Taxinomia | |
| Regnum: | Plantae |
| Phylum: | Magnoliophyta |
| Classis: | Magnoliopsida |
| Ordo: | Fabales |
| Familia: | Fabaceae |
| Subfamilia: | Faboideae |
| Tribus: | Phaseoleae |
| Genus: | Glycine |
| Species: | G. max |
| Binomen | |
| Glycine max (L.) Merr. |
|
Glycine max, vulgo soia, est species plantarum florentium familiae Faboidearum, in Asia Occidentali genita. In taxinomia hodie valida, genus Glycine est divisum in duo subgenera: Glycine iterum et Soja (Moench). Subgenus Soja soiam excultam, G. max (L., Merrill), et soiam incultam, G. soja (Sieb. & Zucc.), complectitur. Ambae species sunt plantae annuae.
Auctu, habitu, altitudine variari potest. Folia sunt trifoliolata, tribus foliolis per folium, et foliola sunt 6–15 cm longa et 2–7 cm lata. Cadunt folia antequam semina maturescant. Fructus est legumen pilosum, quod in racemis 3–5 crescit, legumine quoque 3–8 cm longo et plerumque 2–4 semina (raro plura) 5–11 mm diametro continente.
Soia edulis crescit solum in agris cultis, sed G. soja crescit fera in Iaponia, Korea, Russia, Sina, et Taiwania. Glycine soja est soiae progenitor. Tempore praesente, subgenus Glycine consistit in saltem sedecim speciebus perennibus incultis; exempli gratia, Glycine canescens et G. tomentella (Hayata), quae in Australia et Papua Nova Guinea vigent.[1]
Nomen Glycine propositum est a Linnaeo (1737) in prima Generum Plantarum libro editione.
Nomen [recensere]
Planta aliquando appellatur maior faba (大豆, Sinice dàdòu, Iaponiense daizu). In Vietnamia, planta appellatur đậu tương et đậu nành. In Iaponia, Glycine max immatura et eius cibus coctus appellantur edamame,[2][3] sed Anglice, nomen edamame ad unum cibum coctum spectat.
Notae [recensere]
| Haec stipula ad Faboideas spectat. Amplifica, si potes! |