Gl'ingannati

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Orsino et Viola" Shakesperii (sed Flamminio et Lelia huius ludi) a Friderico Ricardo Pickersgill picti
Titulus libri Venetiis anno 1537 impressi

Gl'ingannati est comoedia Italiane ab auctore anonymo composita, Saenae Iuliae die 12 Februarii 1532 (die ultimo carnelevarii) a sodalibus Academiae Inthronatorum docta, Venetiis anno 1537 impressa. Francogallice versa est a Carolo Stephano, titulo Le sacrifice anno 1543 edita, titulo Les abusés anno 1549 reimpressa; opus Caroli Stephani postea Latine versa est sub titulo Laelia et anno 1595 Cantabrigiae docta in Collegio Reginali.

Eandem fere historiam Gulielmus Shakesperius anno fere 1602 in fabula Twelfth Night docuit (anno 1623 editam). Ille autem repperit in collectaneo fabularum Anglice a Barnaba Riche anno 1581 congessum, Riche's Farewell to Military Profession, sub titulo "Of Apolonius and Silla"; quam rem Riche Italiane legerat in Matthaei Bandelli Novelle (anno 1554 editis). Bandello e ludo scaenico Gl'ingannati extraxerat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]