Gissur Isleifsson

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gissus Isleifsson (Islandice: Gissur Ísleifsson) (1042 - 1118) fuit clericus Islandicus et episcopus Schalholtiae. Isleifus Gissurarson, item episcopus Schalholtiae, pater eius erat, mater Dalla Thorvaldsdottir. Steinunnem Thorgrimsdottem in matrimonium duxit; mariti Hofe in Vopnafjordo habitaverunt.

Gissur in Saxonia didicit et iam adulescens sacerdos factus est. Saepe iter ad Europam fecit; etiam Romam venit, ubi Gregorium VII, tum papam, invenit et ab eo episcopatum petivit, patre mortuo. Papa eum Magdeburgum ordinatum misit et anno 1082 ibi episcopus factus est. Cum rediisset in Islandiam, Schalholtiae vivit et scholam tenuit, sicut pater.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Orri Vésteinsson: The Christianization of Iceland. Priests, Power, and Social Change 1000-1300. Oxford University Press, Oxoniae 2000
  • Saga Biskupsstólanna. Hólar 2006.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]