Gilbertus Marescallus (comes IV Penbrochiae)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Henricus III et Gilbertus Marescallus ab archiepiscopo Edmundo Abindoniensi reconciliati: Matthaeus Paris, Chronica maiora: MS BL Royal 14.C.vii fol. 122v

Gilbertus Marescallus (natus anno circiter 1198; mortuus die 27 Iunii 1241) fuit filius natu tertius Guillelmi Marescalli uxorisque eius Isabellae de Clare. Successor fratris Ricardi, fuit a die 16 Aprilis 1234 comes Penbrochiae. In matrimonium duxit Margaritam Gulielmi regis Scotiae filiam. Mortuus est autem sine prole; successor comitatús fuit frater Gualterus.

Gilbertus laudatur in Histoire de Guillaume le Maréchal (quod opus Guillelmus frater exscribere iussit):

Gilibert fu li terz nomez;
Clers fu, de boen senz renommez,
De bones mors, de boen afaire,
Franz e gentilz e debonaire.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Gilbert Marshal" sub titulo patris "Marshal, William, first Earl of Pembroke and Striguil" in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)
  • Hamilton Hall, "The Marshal Pedigree" in Journal of the Royal Society of Antiquaries of Ireland 6a ser. vol. 3 (1913) pp. 1-29
  • "Gilbert Marshal" sub titulo fratris "Marshal, William (II), fifth earl of Pembroke (c.1190–1231)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
Mors Gilberti Marescalli