Gigas gasosus
E Vicipaedia
(Redirectum de Gigas gasii)
Quattuor gigantes gasosi systematis solaris, in fictione photographica quae servat dimensiones sed non distantia; ab inferiore parte ad superiorem, Iuppiter, Saturnus, Uranus, Neptunus
Gigas gasosus (synonymum: planeta iovianus) est verbum astronomicum generale, creatum ab auctore scientiae fictionis Iacobo Blish et iam in usum communem admissum, quod ingentem planetam qui in maiore parte non petris compositus sit describat.
Gigantes gasosi in re nucleum petrae habere possunt, et suspectum est talem nucleum necesse esse ad formandos gigantes gasosos. Maior pars massae tamen est in forma gasi (vel gasum compressum in statu liquido). Gigantes gasosi differunt a planetis terrestribus quia superficiem definitam non habent.
Gigantes gasosi systematis solaris nostri sunt Iuppiter, Saturnus, Uranus, Neptunus.