Latinitas bona

Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gesta Hammaburgensis Ecclesiae Pontificum, ab Adamo Bremensi in tribus libris circa annum 1076 confecta, historiam ecclesiae et Saxoniae Latine describit. Fons est morum et rerum gestarum Saxonum, Sclavorum, Vicingorum, necnon geographiae mediaevalis. Adamus opus scripsit ab anno fere 1070 usque ad 1076; annotationes inserebat usque ad annum 1081/1085. Continuationem huius operis Helmoldus Bozoviensis titulo Chronica Slavorum composuit.

Opus Adami Bremensis per medium aevum amissum saeculo XVI exeunte detectum est in monasterio Sorø Daniae. Editiones criticae primo saeculo XIX factae sunt.

Divisiones operis[recensere | fontem recensere]

Opus in partibus quinque consistit:

  • Liber I (Historia Hammaburgensis ecclesiae pontificum)
  • Liber II (Historia Hammaburgensis ecclesiae pontificum)
  • Liber III (de vita archiepiscopi Adalberti Bremensi)
  • Descriptio insularum aquilonis (Geographia Europae septentrionale)
  • M. Adami epilogus ad Liemarum episcopum

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum apud Vicifontem.