Georgius Washingtonius

E Vicipaedia
(Redirectum de Georgius Washington)
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius Washingtonius
George Washington
Georgius Washingtonius
1° Praeses Civitatum Foederatarum Americae
1789-1797
Antecessus a nullus
Secutus a Ioannes Adams
Natus 22 Februarii 1732
Westmoreland Comitatus Virginiae
Obiit 14 Decembris 1799
Monte Vernonio in praedio Alexandriae Virginae
Praeses vicarius Ioannes Adams
Factio nulla
Uxor Martha Washington
Ars agricola, miles, finitor
Religio Anglicanismus, Episcopalianismus


Georgius Washingtonius[1] seu Georgius Washington,[2] etiam recenter Georgius Vasington, (Westmoreland Comitatus Virginiae, 22 Februarii 1732; Monte Vernonio in praedio Alexandriae Virginiae, 14 Decembris 1799), unus ex Conditoribus Civitatum Foederatarum, fuit primus Civitatum Foederatarum praeses, ab 1789 ad 4 Martii 1797. Antea ipse fuerat Exercitus CFA exercitus Americani in Bello Libertatis dux, et anno 1787 Philadelphiae conventus quae Constitutionem Civitatum Foederatum paravit praeses.

Vasingtonia, D.C., caput reipublicae, Vasingtonia civitas, et alii loci eius nomen habent.

Franciscus Glass librum notum de Washington vita scripsit, primum anno 1835 divulgatum.

Georgius Wasingtonius tredecim colonias in supremam liberamque rem publicam mutavit. Dum princeps et dux per Bellum Rerum Novarum Americanum est, is exercitum magnum fecit. Habente iuxta copias praecipuas Britannicae, Britannici obstavit quominus manus qui incursionem facerent in mediterranea mitterent. Milites suos ut inter incursiones audaces subitasque et perfunctionem patientem munerum vulgarum alternarent imperavit ut rationibus Britannicis pugnandi, quae cum agris Americanis non conveniebant, uti posset. Classis Francogallicae auxilio, Britannici denique a Wastingtonio Yorktowni anno 1781 victi sunt.

Bellum postquam ad finem adduxit, Wasingtonius maxime Constitutioni creatae interfuit et petitioni sanctionis eius, populo satisfacto Legibus Civitatum. Felicem esse, qui forte fine secundi spatii praefecturae eius factus est, compertum ad 1797 habuit.

Wasingtonius talis fuit ut praeses rei publicae novae una voce anno 1789 fieret. Praeses Wasingtonius cum Congresso egit ut primas magnasque partes ad administrationem stabiliret et fundementa rationis iudicialis recentisque et foederatae iaceret. Voluit ut administrationem potentem medium exsequendo formula tributorum creandoque argentaria rei publicae conderet. Exercitus civitatum classisque eo duce creverunt et cum vigore egit ut vindicias soli et salutem et mercatum exploratoribus Occasus suppeditaret.

In vita privata, Wasingtonius quamquam Ecclesiam Anglicam conditam pertinuit et adfuit et custodi fuit, tamen neque communioni interfuit neque fidei cui haesit. Sensit se necesse esse ut ius sectae quamque libertati rerum divinae aequalitatique ante leges sustineret. Sua studium virtutis civilis se, virum eximissimum, inter primos illos Americanos qui in repubulica versantur fecit.

Ante omnia, tantus Wasingtonius praefecturam gloriam tribuit ut deinde duces rei publicae putaverit id amplissimum dignitatis gradum esse tenere regnum quem ipse honoraverat.

Vide etiam [recensere]

Nexus externi [recensere]

Notae [recensere]

  1. Francis Glass, Vita Washingtonii (1835)
  2. Georgii Washingtonis Vita by William Lance, Published in 1836,
Subscriptores Constitutionis Civitatum Foederatarum
Declaratio Libertatis

Baldwin · Bassett · Bedford · Blair · Blount · Brearley · Broom · Butler · Carroll · Clymer · Dayton · Dickinson · Few · Fitzsimons · Franklinius · Gilman · Gorham · Hamilton · Ingersoll · Jackson  · Jenifer · Johnson · King · Langdon · Livingston · Madison · McHenry · Mifflin · G. Morris · R. Morris · Paterson · C. C. Pinckney · Pinckney · Read · Rutledge · Sherman · Spaight · Washingtonius · Williamson · Wilson

Praesides Civitatum Foederatarum Americae Signum praesidis Civitatum Foederatarum Americae
Washington | I Adams | Jefferson | Madison | Monroe | IQ Adams | Jackson | Van Buren | G Harrison | Tyler | Polk | Taylor | Fillmore | Pierce | Buchanan | Lincoln | A Johnson | Grant | Hayes | Garfield | Arthur | Cleveland | B Harrison | Cleveland | McKinley | T Roosevelt | Taft | Wilson | Harding | Coolidge | Hoover | F Roosevelt | Truman | Eisenhower | Kennedy | L Johnson | Nixon | Ford | Carter | Reagan | GHW Bush  | Clinton | GW Bush | Obama

Mille Paginae.png