Georgius Vargas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Georgius Vargas (Jorge B. Vargas; natus urbe Bago die 24 Augusti 1890; mortuus die 22 Februarii 1980) fuit iuris consultus et fautor rerum athleticarum Philippinicus. Fuit alumnus Universitatis Philippinarum. Anno 1918 a secretis Sergii Osmeña, anno insequente a secretis Manuelis Quezon meruit, et de ea re eodem anno Vasingtoniae profectus est cum Missione ad Libertatem Philippinarum Suadendam.

A die 23 Ianuarii 1942 usque ad 14 Octobris 1943 fuit praeses Commissionis Executivae Philippinarum sub imperio Iaponensium.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!