Georgius Plechanov

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Georgius Plechanov
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 29 Novembris 1856, 29 Novembris 1856; Gudalovka
Obitus: 30 Maii 1918; Zelenogorsk
Patria: Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Literatorskie mostki

Georgius Valentini filius Plechanov (Russice Георгий Валентинович Плеханов, tr. Georgij Valentinovič Plechanov; natus die 11 Decembris 1856 in vico Gudalovka nunc regionis Lipetzkensis Russiae, mortuus die 30 Maii 1918 in Terijoki, nunc Zelenogorsk regionis Leninopolitanae) erat rerum novarum cupidus et rerum politicarum peritus socialisticus Russicus, philosophus, theoreticus et propagandista marxismi. Multa opera philosophica marxistica scripsit.

In familia nobili natus, ab anno 1875 rerum novarum cupidus activus fuit, et mense Ianuario anni 1880 emigravit. Anno 1883 Genavae primam organizationem marxisticam Russicam, gregem nomine "Liberatio laboris", condidit. Ab anno 1895 cum Vladimiro Lenin collaborabat (inter alia, eocum acta diurna marxistica nomine "Iskra", i.e. "Scintilla", in lucem edere anno 1900 incepit), dein autem certationem suam contra "leninismum" incepit. Lenin autem opponentem suam ut theoreticum magnum et emeritum, quum errata certa habentem, aestimavit. Post revolutionem Ferbuariam Plechanov in Russiam revenit, Administrationem temporalem Russicam sustinebat. Revolutionem Octobris damnavit, pugnam contra illas tamen non sustinuit.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Plechanov spectant.