Georgius Oldroyd

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Doctor Georgius Oldroyd (natus 1887 - obiit 1956) fuit organista Anglicus et compositor musicae ecclesiasticae Anglicanae. Fuit organista Ecclesiae sancti Albani apud Holborn ab 1919 usque ad 1920, dein Ecclesiae Sancti Michaelis apud Croyden ab 1920 usque ad mortem in 1956. Hae ambae ecclesiae radices in motu Anglocatholico in Ecclesia Anglica habent. Composuit multa pro liturgia opera, at notissimus est propter compositionem "Mass of the Quiet Hour" (Missa Horae Quietae) quam in 1928 Archiepiscopi Cantuariensi, Doctori Cosmoni Gordono Lang dedicavit cuius Dioecesis Croyden eo tempore pars erat, et quae adhuc in Ecclesiis Paroecialibus et Cathedralibus saepe canitur.