Latinitas nondum censa

Georgius Herbertus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius Herbertus

Georgius Herbertus (3 Aprilis 1593 – 1 Martius 1633) fuit poeta, orator, clericusque Cambricus. Familia natus divite artificeque, cum bene doctus sit officiis celsis apud Universitatem Cantabrigiensem Parlamentumque functus est. Discipulus Collegii Trinitatis, Herbertus linguis arteque musica praecellavit atque etsi clericus esse adpetiverit, Rex Iacobus I eum eius scientiae causa fovit. Itaque Herbertus duos annos parlamenti officio functus, rege Iacobo mortuo necnon amico quodam suadente, denuo sacerdotium adsecutus est. Anno 1630, triginta ultra annos natus vitam saecularem abdicavit et sacros ordines Ecclesiae Anglicae cepit, vitam suam rector parochiae parvae nomine Sanctus Andreas prope oppidum Salisbury. Hic aegris adferens sacramenta et egentibus praestans cibum vestesque, sua cura parochianorum indeficiente Herbertus notus est.

Die 27 Februarii abs Communione Anglicana, 1 Martii Calendarii Sanctorum ab Ecclesia Evangelica Lutherana Americanae commemoratur.

Opera[recensere | fontem recensere]

Totam per vitam poemata religiosa numero metroque perita necnon iconismo callida scripsit, cui scribendi modo poetae metaphysici (e.g. Ioannes Donne) valde faverunt. Hodie nobis Herbertus in mentem plerumque venit scriptor poematum et hymni "Come, My Way, My Truth, My Life" ("Veni, Via Mea, Veritas Mea, Vita Mea"). Herbertii liber poematum clarissimus The Temple (Templum) nominatur.

Herbertus poemata nonnulla Latine et Graece scripsit. Ecce versus ex libro nomine Parentalia: [1]

Parvam piamque dum lubenter semitam
Grandi reaeque praefero.
Carpsit malignum sidus hanc modestiam
Vinumque felle miscuit.
Hinc fremere totus et minari gestio
Ipsis severus orbibus,
Tandem prehensa comiter lacernula
Susurrat aure quispiam,
Haec fuerat olim potio Domini tui.
Gusto proboque Dolium.

De vita operibusque Herberti Isaacus Waltonus scripsit. Ecce experta:[2]

IN VITAM GEORGII HERBERTI AB ISAACO WALTONO SCRIPTAM
O quam erubesco cum tuam vitam lego,
Herberte sancte, quamque me pudet meae!
Ego talpa caecus hic humi fodiens miser,
Aquila volatu tu petens nubes tuo;
. . .
Urge ergo pensum; et interim scias velim,
Plutarchus alter sis licet Biographus,
Herberto, amice, vix Parallelum dabis.
Liceat libro addere hanc coronidem tuo;
Vir, an Poeta, Orator an melior fuit,
Meliorne amicus, sponsus, an pastor gregis,
Herbertus, incertum, et quis hoc facile sciat,
Melior ubi ille, qui fuit ubique optimus?

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]