Georgius Büchner

E Vicipaedia
Wikidata Georgius Büchner
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Büchner: imago
Georgius Büchner: imago
Georgius Büchner: subscriptio
Georgius Büchner: subscriptio
Nativitas: 17 Octobris 1813; Goddelau
Obitus: 19 Februarii 1837; Turicum
Patria: Magnus Ducatus Hassiae

Familia

Genitores: Ernst Büchner; Karoline Reuss

Memoria

Sepultura: Turicum

Carolus Georgius vulgo Karl Georg Büchner (natus die 17 Octobris 1813 Goddelau in Magno Ducato Hassiae; mortuus die 19 Februarii 1837 Turici) fuit scriptor, naturae studiosus et revolutionarius Germanicus qui socius Germaniae iuvenis fuit. Ludovica Büchner scriptrix eius soror, philosophus Ludovicus Büchner et Alexander Büchner, litterarum eruditus, autem eius germani fuere.

Vita[recensere | fontem recensere]

Gymnasio Darmstadii frequentato Argentorati scientiis naturalibus studebat, inter quas praesertim zoologiae et anatomia]e comparatae. Ex anno 1833 Giessae imbutus est medicina. Quoniam in seditionibus politicis particeps fuerat et scripta incitantia »Der hessische Landbote« exaraverat, fugam interrogationibus iudicialibus praetulit. Inde Argentorati philosophorum recentium argumentis sese dedicavit, velut Renati Cartesii seu Benedicti de Spinoza.

Mense Octobri 1836 Turicum adiit ubi docens privatus in universitate creatus est. Ibidem autem paulo post typho periit.

Domus nativitatis in vico Goddelau

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Darmstadii adhuc poema suum dramaticum »Dantons Tod« hebdomadis paucis finiverat. Quod editum est anno 1835 Francofurti, opus magnum atque cynicum de veritate historica. Argentorati Victoris Hugo dramata praetitulata »Lucrèce Borgia« et »Marie Tudor« in linguam Theodiscam convertit. In manuscripto tantum relicta est eius comoedia »Leonce und Lena« sale magno; tradita sunt etiam opera »Geschichte der philosophischen Systeme von Cartesius bis Spinoza« necnon »Geschichte der ältern griechischen Philosophie«. Eius operum prima editio critica curata est a diurnario Austriaco Carolo Aemilio Franzos Francofurti anno 1879.

Opera[recensere | fontem recensere]

Büchner etiam duo Victoris Hugo opera e Francico sermone in linguam Theodiscam reddidit:

  • Lucretia Borgia, 1835
  • Maria Tudor, 1835

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • John Reddick, Georg Büchner: the shattered whole. Oxonii: Clarendon Press, 1994. ISBN 0-19-815812-2

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Büchner spectant.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!