Urbis et orbis

E Vicipaedia
Basis statuae Constantio II dicatae, "Restitutori urbis Romae adque orb[is] ..."
Inscriptio ad basilicam Lateranensem exposita

Urbis et orbis (gen.) atque "urbi et orbi" (dat.) sunt locutiones quibus exprimitur universalis urbis Romae aut ecclesiae Romanae potestas.

Gentibus est aliis tellus data limite certo ...[recensere | fontem recensere]

His verbis primus ut videtur Ovidius usus est, qui de imperio populi Romani sic libro secundo Fastorum cantavit:

Gentibus est aliis tellus data limite certo:
Romanae spatium est urbis et orbis idem.[1]

Restitutori urbis Romae atque orbis[recensere | fontem recensere]

Anno circiter 355 Neratius Cerealis praefectus urbi Romae in Foro Romano statuam erexit imperatori Constantio II, restitutori urbis Romae adque orb[is], et extinctori pestiferae tyrannidis (scil. usurpationis Magnentii).[2]

Omnium urbis et orbis ecclesiarum mater et caput[recensere | fontem recensere]

Inscriptio inter portas binas Basilicae Lateranensis haec verba monstrat: "Sacros[ancta] Lateran[ensis] eccles[ia] omnium urbis et orbis ecclesiarum mater et caput."

Urbis et orbis[recensere | fontem recensere]

Imperator Fridericus I anno 1157 se gubernationem "urbis et orbis" tenere proclamavit.[3] Benedictio urbi et orbi a papa, episcopo Sanctae Romanae ecclesiae ("urbi") et pastore universali ("orbi"), nuntiata est in sollemnitatibus maximis, id est Christi Natali et Paschis.

Notae[recensere | fontem recensere]

Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.